ASSIDAEI

ASSIDAEI
ASSIDAEI
Genus hominum inter Iudaeos, 2. Machab. c. 14. v. 6. ante captivitatem Babylonicam neperitur, apud Hebraeos in usu vox Chasidim, (quae Assidei redditur) voch Tsadikim sanonyma, i. e, susti: et opponebatur utraque vocahulo Reschagnim i. e. maligni: in quae duo hominum genera univefsa tum gens divisa fuit. Post captivitatem vero Chasidim a Tsadikim distinguiccepêre: quorum bi Scripturae inhaerentes, iustitiam sectabanrur lege requisitam, illi Scripturae varia additamenta asluere neuriquam veriti, Sanctitatis eminentiorem, quam qui Lege reguireretur, gradum affectabant. Sic tria erant Iudaeorum genera, Reschagnim, ἀσεβεῖς, impii et maligui: Tsadikim δίκαιοι seu iusti, ac Chasidim ὅσιοι vel ἀγαθὸι viri sancti bonique, quorum hi postremi summa erant apud populum in veneratione. Huc forte alludens Apstolus, cum immensum CHRISTI amorem, pro impiis morientis, pro merito extollere vellet, Rom. c. 5. v. 7. ait: Μόλις γὰρ ὑπὲρ δικαίου τὶς ἀποθανεῖται ὑπὲρ γὰρ τȏυ ἀγαθοῦ τάχα τὶς καὶ τογμᾷ ἀποθανεῖν, Vix pro iusto quisquam morietur. Nam pro bono sorsan quis audeat mori. Ex Assidaeis his postmodum, postquam opera illa supererogatoria non amplius, ut adiaphora haberi, sed ut necellatia urgeri coeperunt, suppullulârunt Pharisaei, e quibus Esseni provenêre, qui ambo Traditiones non scriptas, velut simpliciter neceslarias et ipsâ S. Scripturâ magis perfectas, populo obtruserunt. A quibus ut se remotiores testarentur Tsadikim, non Traditiones solum, sed ipsam quoque Scripturam, Pentateucho-tenus, ut quidam volunt, reicere coeperunt, Karaim i. e. Textuales seu Scripturarii dicti. Alii tamen eos totam Scripturam, Traditionibus tantum reiectis, admisisse statuunt: Hi ab haeresi hactenus alieni, processu temporis a Sadoco et Baitho seducti, omnia post hanc vitam bonorum operum praemia frustra exspectari, nec sceleri poenam metuendam, imo nullam plane mortuorum resurrectionem dari delirârunt, sicque in Sadducaeos degenerârunt: de quibus, ut et reliquis Sectis supra memoratis, vide plura, in suis locis.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • KARRAITAE — Hebr. Karaim, quasi Textuales s. Scripturarii, dicti sunt apud Iudaeos, qui prius Tsadikim appellabantur. Hi ante captivitatem Babylonicam iidem erant cum assidaeis, Hebr. Chasidim, postmodum, cum priores unice Scripturae lectioni vacarent,… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”